Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

arx deinde obsidebatur; nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis omni publico frumento, priusquam urbs caperetur, in arcem convecto;

taedioque recessum inde foret, ni serves arcem Romanis prodidisset. ab eo milites per locum arduum accepti cepere; a quibus cum custodes trmcidarentur, cetera multitudo repentino pavore oppressa in deditionem venit.

diruta et arce et urbe Artena reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est.

proditori praeter libertatem duarum familiarum bona in praemium data; Servius Romanus vocitatus. sunt, qui Artenam Veientium, non Volscorum fuisse credant.

praebet errorem, quod eiusdem nominis urbs inter Caere atque Veios fuit; sed reges Romani delevere, Caeretumque, non Veientium fuerat; altera haec nomine eodem in Volsco agro fuit, cuius excidium est dictum.

283

In obsidione Veiorum hibernacula militibus facta sunt. ea res cnm esset nova, indignationem tribunorum plebis movit querentium non dari plebi nec per hiemem militiae requiem. equites tum primum equis suis mereri coeperunt. cum inundatio ex lacu Albano facta esset, vates, qui eam rem interpretaretur, ex hostibus captus est. Furius Camillus dictator decem annis obsessos Veios cepit, simulacrum Iunonis Romam transtulit, decimam praedae Delphos Apollini misit. idem tribunus militum cum Faliscos obsideret, proditos hostium filios parentibus remisit statimque deditione facta Faliscorum victoriam iustitia consecutus est. cum alter ex censoribus C. Iulius decessisset, in locum eius M. Cornelius suffectus est. nec id postea factum est, quoniam eo lustro a Gallis Roma capta est. Furius Camillus, cum dies ei a L. Apuleio tribuno plebis dicta esset, in exilium abiit. cum Galli Senones Clusium obsiderent et legati a senatu missi ad conponendam inter eos et Clusinos pacem pugnantes contra Gallos in acie Clusinorum stetissent, hoc facto eorum concitati Senones urbem infesto exercitu petierunt fusisque ad Aliam Romanis cepere urbem praeter Capitolium, quo se iuventus contulerat; maiores natu cum insignibus honorum, quos quisque gesserat, in vestibulis aedium sedentes occiderunt. et cum per aversam partem Capitolii iam in summum evasissent, proditi clangore anserum M. Manlii praecipue opera deiecti sunt. coactis deinde propter famem Romanis eo descendere, ut mille pondo auri darent et hoc pretio finem obsidionis emerent, Furius Camillus dictator absens creatus inter ipsum conloquiun, quo de pacis con

284
dicionibus agebatur, cum exercitu venit et Gallos post sextum mensem urbe expulit ceciditque. dictum est ad Veios migrandum esse propter incensam et dirutam urbem, quod consilium Camillo auctore discussum est. movit populum vocis quoque omen ex centurione auditae, qui, cum in forum venisset, manipularibus suis dixerat: “sta, miles; hic optime manebimus.” aedis Iovi Capitolino facta ost, quod ante urbem captam vox audita erat adventare Gallos.

pace alibi parta Romani Veique in armis erant tanta ira odioque, ut victis finem adesse appareret. comitia utriusque populi longe diversa ratione facta sunt.

Romani auxere tribunorum militum consulari potestate numerum; octo, quot numquam antea, creati, M. Aemilius Mamercus iterum, L. Valerius Potitus tertium, Ap. Claudius Crassus, M. Quinctilius Varus, L. Iulius Iulus, M. Postumius, M. Furius Camillus, M. Postumius Albinus.

Veientes contra taedio annuae ambitionis, quae interdum discordiarum causa erat, regem creavere. offendit ea res populorum Etruriae animos non maiore odio regni quam ipsius regis.

gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum,

quos intermitti nefas est, violenter diremisset, cum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit.

gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus negandum, donec sub rege essent, decrevit.

cuius decreti suppressa fama est Veis propter metum regis, qui, a quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum principe, non vani sermonis auctore habebat.

Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen, quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur, ita muniebant,

ut ancipitia munimenta essent, alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones versa, aliis

285
frons in Etruriam spectans auxiliis, si qua forte inde venirent, obstruebatur.