The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

nihil acceptum umquam a plebe tanto gaudio traditur. concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres vere appellatos, effectum esse fatentibus, ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret.

cum commoditas iuvaret, rem familiarem saltem acquiescere eo tempore, quo corpus addictum atque operatum rei publicae esset, tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis umquam agitatum non suis sermonibus efflagitatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei.

tribuni plebis communis ordinum laetitiae concordiaeque

281
soli expertes negare tam id laetum patribus nec universis prosperum fore, quam ipsi crederent. consilium specie prima melius fuisse quam usu appariturum.

unde enim eam pecuniam confici posse nisi tributo populo indicto? ex alieno igitur aliis largitos. neque id, etiamsi ceteri ferant, passuros eos, quibus iam emerita stipendia essent, meliore condicione alios militare, quam ipsi militassent, et eosdem in sua stipendia inpensas fecisse et in aliorum facere. his vocibus moverunt partem plebis.

postremo indicto iam tributo edixerunt etiam tribuni auxilio se futuros, si quis in militare stipendium tributum non contulisset.

patres bene coeptam rem perseveranter tueri; conferre ipsi primi et, quia nondum argentum signatum erat, aes grave plaustris quidam ad aerarium convehentes speciosam etiam conlationem faciebant.

cum senatus summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex conposito conferre incipiunt. quos cum

et a patribus conlaudari et a militari aetate tamquam bonos cives conspici vulgus hominum vidit, repente spreto tribunicio auxilio certamen conferendi est ortum.

lege perlata de indicendo Veientibus bello exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni consulari potestate Veios duxere.