Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eventus eorum comitiorum docuit alios animos in contentione libertatis dignitatisque, alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse; tribunos enim omnes patricios creavit populus, contentus eo, quod ratio habita plebeiorum esset.

hanc modestiam aequitatemque et altitudinem animi ubi nunc in uno inveneris, quae populi universi fuit!

anno trecentesimo decimo, quam urbs condita erat, primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt A. Sempronius Atratinus, L. Atilius, T. Caecilius, quorum in magistrate concordia domi pacem etiam foris praebuit.

sunt qui propter adiectum Aequorum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni Veiens bellum, quia duo consules obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos dicant sine mentione promulgatae legis de consulibus creandis ex plebe et imperio et insignibus consularibus usos.

non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius, quia tertio mense, quam inierunt, augurum decreto perinde ac vitio creati honore abiere, quod C. Curtius, qui comitiis eorum praefuerat, parum recte tabernaculum cepisset.

ab Ardea Romam venerunt ita de iniuria querentes, ut, si demeretur ea, in foedere atque amicitia mansuros restituto agro appareret.

ab senatu responsum et iudicium populi rescindi ab senatu non posse praeterquam quod nullo nec exemplo nec iure fieret, concordiae etiam ordinum causa.