Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeis candidatos omnium, etiam dignorum, taedium fecerant, sic primoribus splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca obtinuere, ne cui plebeio aditus esset.

quattuor creati sunt, omnes iam functi eo honore, L. Furius Medullinus, C. Valerius Potius, Num. Fabius Vibulanus, C. Servilius Ahala, hic refectus continuato honore cum ob alias virtutes, ob recentem favorem unica moderatione partum.

eo anno, quia tempus indutiarum cum Veienti populo exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptae. quibus venientibus ad finem legatio Veientium obvia fuit.

petiere, ne, priusquam ipsi senatum Romanum adissent, Veios iretur. ab senatu impetratum, quia discordia intestina laborarent Veientes, ne res ab iis repeterentur; tantum afuit, ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur.

at in Volscis accepta clades amisso Verrugine praesidio; ubi tantum in tempore fuit momenti, ut, cum precantibus opem militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri, si maturatum esset, potuisset, ad id venerit exercitus subsidio missus, ut ab recenti caede palati ad praedandum hostes opprimerentur.

tarditatis causa non in senatu magis fuit quam tribunis, qui, quia summa vi restari nuntiabatur, parum cogitaverunt nulla virtute superari humanarum virium modum.

fortissimi milites non tamen nec vivi nec post mortem inulti fuere. insequenti anno P. et Cn. Corneliis Cossis, Num.

Fabio Ambusto, L. Valerio Potito tribunis militum

279
consulari potestate Veiens bellum motum ob superbum responsum Veientis senatus, qui legatis repetentibus res,

ni facesserent propere ex urbe finibusque, daturos, quod Lars Tolumnius dedisset, responderi iussit.