Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quam rem aegre passos Iulium Corneliumque ferunt magnoque certamine animorum rem actam,

cum primores patrum nequiquam conquesti non esse in auctoritate senatus tribunos militum postremo etiam tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea potestate vim super tali re inhibitam referrent,

tribuni plebi

277
laeti discordia patrum nihil esse in se iis auxilii dicerent, quibus non civium, non denique hominum numero essent;

si quando promiscui honores, communicata res publica esset, se animadversuros, ne qua superbia magistratuum inrita senatus consulta essent;

interim patricii soluti legum magistratuumque vi atque verecundia per se potestatemque tribuniciam agerent.

haec contentio minime idoneo tempore, cum tantum belli in manibus esset, occupaverat cogitationes hominum,

donec, ubi diu alternis Iulius Corneliusque, cum ad id bellum ipsi satis idonei duces essent, non esse aequum mandatum sibi a populo eripi honorem disseruere,

Ahala Servilius tribunus militum tacuisse se tam diu ait, non quia incertus sententiae fuerit — quem enim bonum civem secernere sua a publicis consilia? — , sed quia maluerit collegas sua sponte cedere auctoritati senatus, quam tribuniciam potestatem adversus se inplorari paterentur.