Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iam non exercitus modo armatos, sed colonias etiam in suos finis mitti; nec ipsos modo Romanos sua divisa habere, sed Ferentinum etiam de se captum Hernicis donasse.

ad haec cum inflammarentur animi, ut ad quosque ventum erat, numerus iuniorum conscribebatur. ita omnium populorum iuventus Antium contracta; ibi castris positis hostem opperiebantur.

quae ubi tumultu maiore etiam, quam res erat, nuntiantur Romam, senatus extemplo, quod in rebus trepidis ultimum consilium erat, dictatorem dici iussit.

quam rem aegre passos Iulium Corneliumque ferunt magnoque certamine animorum rem actam,

cum primores patrum nequiquam conquesti non esse in auctoritate senatus tribunos militum postremo etiam tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea potestate vim super tali re inhibitam referrent,

tribuni plebi

277
laeti discordia patrum nihil esse in se iis auxilii dicerent, quibus non civium, non denique hominum numero essent;

si quando promiscui honores, communicata res publica esset, se animadversuros, ne qua superbia magistratuum inrita senatus consulta essent;

interim patricii soluti legum magistratuumque vi atque verecundia per se potestatemque tribuniciam agerent.

haec contentio minime idoneo tempore, cum tantum belli in manibus esset, occupaverat cogitationes hominum,