Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

si quando promiscui honores, communicata res publica esset, se animadversuros, ne qua superbia magistratuum inrita senatus consulta essent;

interim patricii soluti legum magistratuumque vi atque verecundia per se potestatemque tribuniciam agerent.

haec contentio minime idoneo tempore, cum tantum belli in manibus esset, occupaverat cogitationes hominum,

donec, ubi diu alternis Iulius Corneliusque, cum ad id bellum ipsi satis idonei duces essent, non esse aequum mandatum sibi a populo eripi honorem disseruere,

Ahala Servilius tribunus militum tacuisse se tam diu ait, non quia incertus sententiae fuerit — quem enim bonum civem secernere sua a publicis consilia? — , sed quia maluerit collegas sua sponte cedere auctoritati senatus, quam tribuniciam potestatem adversus se inplorari paterentur.

quoque, si res sineret, libenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae; sed cum belli necessitates non expectent humana consilia, potiorem sibi collegarum gratia rem publicam fore et, si maneat in sententia senatus,

dictatorem nocte proxima dicturum ac, si quis intercedat senatus consulto, auctoritate se fore contentum.

quo facto cum haud inmeritam laudem gratiamque apud omnis tulisset, dictatore P. Cornelio dicto ipse ab eo magister equitum creatus exemplo fuit collegis se eumque intuentibus, quam gratia atque honos opportuniora interdum non cupientibus essent. Bellum haud memorabile fuit.

uno atque eo facili proelio caesi ad Antium hostes; victor exercitus depopulatus Volscum agrum; castellum ad lacum Fucinum vi expugnatum, atque in eo tria milia hominum capta ceteris Volscis intra moenia conpulsis nec defendentibus agros.

dictator bello ita gesto, ut tantum

278
non defuisse fortunae videretur, felicitate quam gloria maior in urbem rediit magistratuque se abdicavit.

tribuni militum mentione nulla comitiorum consularium habita — credo ob iram dictatoris creati tribunorum militum comitia edixerunt.

vero gravior cura patribus incessit, quippe cum prodi causam ab suis cernerent.

itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeis candidatos omnium, etiam dignorum, taedium fecerant, sic primoribus splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca obtinuere, ne cui plebeio aditus esset.

quattuor creati sunt, omnes iam functi eo honore, L. Furius Medullinus, C. Valerius Potius, Num. Fabius Vibulanus, C. Servilius Ahala, hic refectus continuato honore cum ob alias virtutes, ob recentem favorem unica moderatione partum.