Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tres erant et omnes acerrimi viri generosique iam, ut inter plebeios. duo singuli singulos sibi consules adservandos adsidua opera desumunt; uni contionibus data nunc detinenda, nunc concienda plebs.

nec dilectum consules nec comitia, quae petebant, tribuni expediebant. inclinante deinde se fortuna ad causam plebis nuntii veniunt arcem dilapsis ad praedam militibus, qui in praesidio erant, Aequos interfectis paucis custodibus arcis invasisse; alios recurrentis in arcem, alios palantes in agris caesos.

ea adversa civitati res vires tribuniciae actioni adiecit. nequiquam enim temptati, ut denique desisterent inpediendo bello, postquam non cessere nec publicae tempestati nec suae invidiae, pervincunt, ut senatus consultum fiat de tribunis militum creandis,

certo tamen pacto, ne cuius ratio haberetur, qui eo anno tribunus plebis esset, neve quis reficeretur in annum tribunus plebis,

haud dubie Icilios denotante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatus petere consulatum insimulabant. dilectus haberi bellumque omnium ordinum consensu apparari coeptum.

ambo profecti sint ad arcem , an alter ad comitia habenda substiterit, incertum diversi auctores faciunt; illa pro certo habenda, in quibus non dissentiunt, ab

276
arce Carventana, cum diu nequiquam oppugnata esset, recessum, Verruginem in Volscis eodem exercitu receptam, populationesque et praedas et in Aequis et in Volsco agro ingentes factas.

Romae sicut plebis victoria fuit in eo; ut quae mallent, comitia haberent, ita eventu comitiorum patres vicere;

namque tribuni militum consulari potestate contra spem omnium tres patricii creati sunt, C. Iulius Iulus, P. Cornelius Cossus, C. Servilius Ahala. artem adhibitam ferunt a patriciis,