Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

M. Aemilio, C. Valerio Potito consulibus bellum Aequi parabant, Volscis quamquam non publico consilio capessentibus arma, voluntariis mercede secutis militiam.

ad quorum famam hostium — iam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrum — dilectum habentem Valerium consulem M. Menenius tribunus plebis, legis agrariae lator, cum inpediret auxilioque tribuni nemo invitus sacramento diceret,

repente nuntiatur arcem ab hostibus occupatam esse.

ea ignominia accepta cum apud patres invidiae Menenio fuit, tum ceteris tribunis, iam ante intercessoribus legis agrariae, praebuit iustiorem causam resistendi collegae.

itaque cum res diu ducta per altercationem esset, consulibus deos hominesque testantibus, quidquid ab hostibus cladis ignominiaeque aut iam acceptum esset aut inmineret, culpam penes Menenium fore, qui dilectum impediret, Menenio contra vociferante,

si iniusti domini possessione agri publici cederent, se moram dilectui non facere, decreto interposito novem tribuni sustulerunt certamen

pronuntiaveruntque ex collegii sententia C. Valerio consuli se, damnum aliamque coercitionem adversus intercessionem collegae dilectus causa detractantibus militiam 7inhibenti, auxilio futuros esse.

hoc decreto consul armatus cum paucis appellantibus tribunum collum torsisset, metu ceteri sacramento dixere. exercitus ad arcem,

quamquam invisus infestusque consuli erat, inpigre primo statim adventu deiectis, qui in praesidio erant, arcem recipit;

praedatores ex praesidio per neglegentiam dilapsi occasionem aperuere ad invadendum. praedae ex adsiduis populationibus, quod omnia in locum tutum congesta erant, fuit aliquantum. venditum sub hasta consul in aerarium redigere quaestores iussit tum praedicans participem praedae fore exercitum, cum militiam non abnuisset.

auctae inde plebis ac militum

274
in consulem irae. itaque cum ex senatus consulto urbem ovans introiret, alternis inconditi versus militari licentia iactati,

quibus consul increpitus, Meneni celebre nomen laudibus fuit, cum ad omnem mentionem tribuni favor circumstantis populi plausuque et adsensu cum vocibus militum certaret.

plusque ea res quam prope sollemnis militum lascivia in consulem curae patribus iniecit; et tamquam dubius inter tribunos militum honos Meneni, si peteret, consularibus comitiis est exclusus.