Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum in legationes non plus singulis senatoribus invenientes coacti sunt binos equites adicere.

praeterquam ab morbo annonaque nihil eo biennio intestini externive incommodi fuit. at ubi eae sollicitudines decessere, omnia, quibus turbari solita erat civitas, domi discordia, foris bellum exortum.

273

M. Aemilio, C. Valerio Potito consulibus bellum Aequi parabant, Volscis quamquam non publico consilio capessentibus arma, voluntariis mercede secutis militiam.

ad quorum famam hostium — iam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrum — dilectum habentem Valerium consulem M. Menenius tribunus plebis, legis agrariae lator, cum inpediret auxilioque tribuni nemo invitus sacramento diceret,

repente nuntiatur arcem ab hostibus occupatam esse.

ea ignominia accepta cum apud patres invidiae Menenio fuit, tum ceteris tribunis, iam ante intercessoribus legis agrariae, praebuit iustiorem causam resistendi collegae.

itaque cum res diu ducta per altercationem esset, consulibus deos hominesque testantibus, quidquid ab hostibus cladis ignominiaeque aut iam acceptum esset aut inmineret, culpam penes Menenium fore, qui dilectum impediret, Menenio contra vociferante,

si iniusti domini possessione agri publici cederent, se moram dilectui non facere, decreto interposito novem tribuni sustulerunt certamen