The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

annum modestia tribunorum quietum excepit tribunus plebis L. Icilius Q. Fabio Ambusto, C. Furio Pacilo consulibus.

is cum principio statim anni, velut pensum nominis familiaeque, seditiones agrariis legibus promulgandis cieret,

pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior, cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad domum curamque corporum nutriendorum avertit; minusque eam damnosam fuisse, quam seditio futura fuerit, credunt.

defuncta civitate plurimorum morbis, perpaucis funeribus, pestilentem annum inopia frugum neglecto cultu agrorum, ut plerumque fit, excepit M. Papirio Atratino, C. Nautio Rutilo consulibus.

iam fames quam pestilentia tristior erat, ni dimissis circa omnes populos legatis, qui Etruscum mare quique Tiberim accolunt, ad frumentum mercandum annonae foret subventum.

superbe ab Samnitibus, qui Capuam habebant Cumasque, legati prohibiti commercio sunt, contra ea benigne ab Siculorum tyrannis adiuti; maximos commeatus summo Etruriae studio Tiberis devexit. solitudinem in civitate aegra experti consules sunt,

cum in legationes non plus singulis senatoribus invenientes coacti sunt binos equites adicere.

praeterquam ab morbo annonaque nihil eo biennio intestini externive incommodi fuit. at ubi eae sollicitudines decessere, omnia, quibus turbari solita erat civitas, domi discordia, foris bellum exortum.

273