The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

transierat ex re bene gesta superbia neglegentiaque ad Aequos, quae in Romanis ducibus fuerat.

itaque primo statim proelio cum dictator equitatu inmisso antesignanos hostium turbasset, legionum inde signa inferri propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem occidit.

tantus ardor ad dimicandum fuit, ut impetum Aequi non tulerint, victique acie cum fuga effusa petissent castra, brevior tempore et

267
certamine minor castrorum oppugnatio fuit,

quam proelium fuerat. captis direptisque castris cum praedam dictator militi concessisset secutique fugientem ex castris hostem equites renuntiassent omnes Labicanos victos, magnam partem Aequorum Labicos confugisse,

postero die ad Labicos ductus exercitus oppidumque corona circumdata scalis captum ac direptum est. dictator exercitu victore Romam reducto die octavo,

quam creatus erat, magistratu se abdicavit; et opportune senatus, priusquam ab tribunis plebi agrariae seditiones mentione inlata de agro Labicano dividendo fierent, censuit frequens coloniam Labicos deducendam. coloni ab urbe mille

et quingenti missi bina iugera acceperunt. Captis Labicis ac deinde tribunis militum consulari potestate Agrippa Menenio Lanato et C. Servilio Structo et P. Lucretio Tricipitino,

iterum omnibus his, et Sp. Rutilio Crasso et insequente anno A. Sempronio Atratino tertium et duobus iterum M. Papirio et Sp. Nautio Rutilo biennium tranquillae externae res, discordia domi ex agrariis legibus fuit.