Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iussuque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe tumultu speculatores propere missi nuntiavere Tusculi duces exercitumque esse, hostem castra loco non movisse.

et, quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus consulto dictus Q. Servilius Priscus, vir, cuius providentiam in republica cum multis aliis tempestatibus ante experta civitas erat tum eventu eius belli, quod uni certamen tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat.

magistro equitum creato, a quo ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio suo — ut tradidere quidam; nam alii Ahalam Servilium magistrum equitum eo anno fuisse scribunt —

novo exercitu profectus ad bellum accitis, qui Tusculi erant, duo milia passuum ab hoste locum castris cepit.

transierat ex re bene gesta superbia neglegentiaque ad Aequos, quae in Romanis ducibus fuerat.

itaque primo statim proelio cum dictator equitatu inmisso antesignanos hostium turbasset, legionum inde signa inferri propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem occidit.

tantus ardor ad dimicandum fuit, ut impetum Aequi non tulerint, victique acie cum fuga effusa petissent castra, brevior tempore et

267
certamine minor castrorum oppugnatio fuit,

quam proelium fuerat. captis direptisque castris cum praedam dictator militi concessisset secutique fugientem ex castris hostem equites renuntiassent omnes Labicanos victos, magnam partem Aequorum Labicos confugisse,