Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
non exercitum, non ducem scribendo exercitui esse? an bello intestine bellum externum propulsaturos? quae si in unum conveniant, vix deorum opibus, quin obruatur Romana res, resisti posse. quin illi remittendo de summa quisque iuris mediis copularent concordiam,
patres patiendo tribunos militum pro consulibus fieri, tribuni plebi non intercedendo, quo minus quattuor quaestores promiscue de plebe ac patribus libero suffragio populi fierent.
tribunicia primum comitia sunt habita. creati tribuni consulari potestate patricii, L. Quinctius Cincinnatus tertium, L. Furius Medullinus iterum, M. Manlius, A. Sempronius Atratinus.
hoc tribuno comitia quaestorum habente petentibusque inter aliquot plebeios filio A. Antisti tribuni plebis et fratre alterius tribuni plebis Sex. Pompili nec potestas nec suffragatio horum valuit, quin, quorum patres avosque consules viderant, eos nobilitate praeferrent. furere omnes tribuni plebi,
ante omnes Pompilius Antistiusque repulsa suorum accensi;