The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

proximo anno Num. Fabio Vibulano, T. Quinctio Capitolini filio Capitolino consulibus ductu Fabi, cui sorte ea provincia evenerat, nihil dignum

262
memoratu actum.

cum trepidam tantum ostendissent aciem Aequi, turpi fuga funduntur haud magno consulis decore. itaque triumphus negatus, ceterum ob Sempronianae cladis levatam ignominiam, ut ovans urbem intraret, concessum est.

quem ad modum bellum minore, quam timuerant, dimicatione erat perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata moles discordiarum inter plebem ac patres exorta est coepta ab duplicando quaestorum numero. quam rem —

praeter duos urbanos quaestores ut crearentur duo, qui consulibus ad ministeria belli praesto essent — a consulibus relatam cum et patres summa ope adprobassent, tribuni plebi certamen intulerunt, ut pars quaestorum — nam ad id tempus patricii creati erant — ex plebe fieret.

adversus quam actionem primo et consules et patres summa ope adnisi sunt; concedendo deinde, ut, quem ad modum in tribunis consulari potestate creandis ius sissent adaequari, sic in quaestoribus liberum esset arbitrium populi, cum parum proficerent, totam rem de augendo quaestorum numero omittunt.

excipiunt omissam tribuni, aliaeque subinde, inter quas et agrariae legis, seditiosae actiones existunt. propter quos motus cum senatus consules quam tribunos creari mallet neque posset per intercessiones tribunicias senatus consultum fieri,

res publica a consulibus ad interregnum, neque id ipsum — nam coire patricios tribuni prohibebant — sine certamine ingenti, rediit.

cum pars maior insequentis anni per novos tribunos plebi et aliquot interreges certaminibus extracta esset, modo prohibentibus tribunis patricios coire ad prodendum interregem, modo interregem interpellantibus, ne senatus consultum de comitiis consularibus faceret,

postremo L. Papirius proditus interrex castigando nunc patres, nunc tribunos plebi desertam omissamque ab hominibus rem publicam deorum providentia curaque exceptam memorabat

263
indutiis et cunctatione Aequorum stare.

unde si quid increpet terroris, sine patricio magistratu placere rem publicam opprimi?

non exercitum, non ducem scribendo exercitui esse? an bello intestine bellum externum propulsaturos? quae si in unum conveniant, vix deorum opibus, quin obruatur Romana res, resisti posse. quin illi remittendo de summa quisque iuris mediis copularent concordiam,

patres patiendo tribunos militum pro consulibus fieri, tribuni plebi non intercedendo, quo minus quattuor quaestores promiscue de plebe ac patribus libero suffragio populi fierent.