Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum illi et de Sempronio et de omnibus summam populi Romani potestatem esse dicerent nec se iudicium populi tollere aut velle aut posse, sed, si preces suae pro imperatore, qui sibi parentis esset loco, non valuissent, se vestem cum eo mutaturos,

Hortensius “non videbit” inquit “plebs Romana sordidatos tribunos suos. C. Sempronium nihil moror, quando hoc est in imperio consecutus,

ut tam carus esset militibus.” nec pietas quattuor tribunorum quam Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter plebi patribusque gratius fuit.

non diutius fortuna Aequis indulsit, qui ambiguam victoriam Volscorum pro sua amplexi fuerant.

proximo anno Num. Fabio Vibulano, T. Quinctio Capitolini filio Capitolino consulibus ductu Fabi, cui sorte ea provincia evenerat, nihil dignum

262
memoratu actum.

cum trepidam tantum ostendissent aciem Aequi, turpi fuga funduntur haud magno consulis decore. itaque triumphus negatus, ceterum ob Sempronianae cladis levatam ignominiam, ut ovans urbem intraret, concessum est.

quem ad modum bellum minore, quam timuerant, dimicatione erat perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata moles discordiarum inter plebem ac patres exorta est coepta ab duplicando quaestorum numero. quam rem —

praeter duos urbanos quaestores ut crearentur duo, qui consulibus ad ministeria belli praesto essent — a consulibus relatam cum et patres summa ope adprobassent, tribuni plebi certamen intulerunt, ut pars quaestorum — nam ad id tempus patricii creati erant — ex plebe fieret.

adversus quam actionem primo et consules et patres summa ope adnisi sunt; concedendo deinde, ut, quem ad modum in tribunis consulari potestate creandis ius sissent adaequari, sic in quaestoribus liberum esset arbitrium populi, cum parum proficerent, totam rem de augendo quaestorum numero omittunt.