Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ubi illi patricii spiritus, ubi subnixus et fidens innocentiae animus esset, quaerebat: sub tribunicia umbra consularem virum delituisse;

modo ad collegas: “vos autem, si reum perago, quid acturi estis? an erepturi ius populo et eversuri tribuniciam potestatem?”

cum illi et de Sempronio et de omnibus summam populi Romani potestatem esse dicerent nec se iudicium populi tollere aut velle aut posse, sed, si preces suae pro imperatore, qui sibi parentis esset loco, non valuissent, se vestem cum eo mutaturos,

Hortensius “non videbit” inquit “plebs Romana sordidatos tribunos suos. C. Sempronium nihil moror, quando hoc est in imperio consecutus,

ut tam carus esset militibus.” nec pietas quattuor tribunorum quam Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter plebi patribusque gratius fuit.