Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

plebs tribunos plebi absentes Sex. Tempanium, M. Asellium, Ti. Antistium, Ti. fecit, quos et pro centurionibus sibi praefecerant Tempanio auctore equites.

senatus, cum odio Semproni consulare nomen offenderet, tribunos militum consulari potestate creari iussit. creati sunt L. Manlius Capitolinus, Q. Antonius Merenda, L. Papirius

statim anni L. Hortensius tribunus plebis C. Sempronio, consuli anni prioris, diem dixit. quem cum quattuor collegae inspectante populo Romano orarent, ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil praeter fortunam reprehendi posset,

vexaret, aegre Hortensius pati, temptationem credens esse perseverantiae suae nec precibus tribunorum, quae in speciem modo iactarentur, sed auxilio confidere reum. itaque modo ad eum conversus,

ubi illi patricii spiritus, ubi subnixus et fidens innocentiae animus esset, quaerebat: sub tribunicia umbra consularem virum delituisse;

modo ad collegas: “vos autem, si reum perago, quid acturi estis? an erepturi ius populo et eversuri tribuniciam potestatem?”

cum illi et de Sempronio et de omnibus summam populi Romani potestatem esse dicerent nec se iudicium populi tollere aut velle aut posse, sed, si preces suae pro imperatore, qui sibi parentis esset loco, non valuissent, se vestem cum eo mutaturos,

Hortensius “non videbit” inquit “plebs Romana sordidatos tribunos suos. C. Sempronium nihil moror, quando hoc est in imperio consecutus,

ut tam carus esset militibus.” nec pietas quattuor tribunorum quam Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter plebi patribusque gratius fuit.

non diutius fortuna Aequis indulsit, qui ambiguam victoriam Volscorum pro sua amplexi fuerant.

proximo anno Num. Fabio Vibulano, T. Quinctio Capitolini filio Capitolino consulibus ductu Fabi, cui sorte ea provincia evenerat, nihil dignum

262
memoratu actum.

cum trepidam tantum ostendissent aciem Aequi, turpi fuga funduntur haud magno consulis decore. itaque triumphus negatus, ceterum ob Sempronianae cladis levatam ignominiam, ut ovans urbem intraret, concessum est.