Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent, quae pensitanda quoque magnis animis atque ingeniis essent;
sed quod viderit, referre posse. vidisse autem se, priusquam ab acie intercluderetur, consulem in prima acie pugnantem, adhortantem, inter signa Romana telaque hostium versantem.
postea se a conspectu suorum ablatum ex strepitu tamen et clamore sensisse usque ad noctem extractum certamen nec ad tumulum, ipse tenuerat, prae multitudine hostium credere perrumpi potuisse.
exercitus ubi esset, se nescire; arbitrari, velut ipse in re trepida loci praesidio se suosque sit tutatus, sic consulem servandi exercitus causa loca tutiora castris cepisse;
nec Volscorum meliores res esse credere quam populi Romani; fortunam noctemque omnia erroris mutui inplesse. precantemque deinde. ne se fessum labore ac vulneribus tenerent, cum ingenti laude non virtutis magis quam moderationis dimiserunt.