Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postero denique die ecquid praesidii usquam habueris, an tu cohorsque in castra vestra virtute perruperitis; ecquem in castris consulem, ecquem exercitum inveneritis, an deserta castra, relictos saucios milites.

haec pro virtute tua fideque, qua una hoc bello res publica stetit, dicenda tibi sunt hodie; denique ubi C. Sempronius, ubi legiones nostrae sint; desertus sis an deserueris consulem exercitumque; victi denique simus an vicerimus.”

adversus haec Tempani oratio incompta fuisse dicitur, ceterum militariter gravis, non suis vana laudibus, non crimine alieno laeta.

quanta prudentia rei bellicae in C. Sempronio esset, non militis de imperatore existimationem esse, sed populi Romani fuisse,

260
cum eum comitiis consulem legeret.

itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent, quae pensitanda quoque magnis animis atque ingeniis essent;

sed quod viderit, referre posse. vidisse autem se, priusquam ab acie intercluderetur, consulem in prima acie pugnantem, adhortantem, inter signa Romana telaque hostium versantem.

postea se a conspectu suorum ablatum ex strepitu tamen et clamore sensisse usque ad noctem extractum certamen nec ad tumulum, ipse tenuerat, prae multitudine hostium credere perrumpi potuisse.

exercitus ubi esset, se nescire; arbitrari, velut ipse in re trepida loci praesidio se suosque sit tutatus, sic consulem servandi exercitus causa loca tutiora castris cepisse;

nec Volscorum meliores res esse credere quam populi Romani; fortunam noctemque omnia erroris mutui inplesse. precantemque deinde. ne se fessum labore ac vulneribus tenerent, cum ingenti laude non virtutis magis quam moderationis dimiserunt.

cum haec agerentur, iam consul via Labicana ad fanum Quietis erat. eo missa plaustra iumentaque alia ab urbe exercitum adfectum proelio ac via nocturna excepere.

paulo post in urbem est ingressus consul non ab se magis enixe amovens culpam quam Tempanium meritis laudibus ferens. Maestae civitati ab re male gesta

et iratae ducibus M. Postumius reus obiectus, qui tribunus militum pro consule ad Veios fuerat, decem milibus aeris gravis damnatur.