Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tumulus tamen circumsessus ultra mediam noctem est. quo cum circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, victos rati suos et ipsi, qua quemque in tenebris pavor tulit, fugerunt. Tempanius metu insidiarum suos ad lucem tenuit.

degressus deinde ipse cum paucis speculatum cum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Volscorum deserta esse, laetus ab tumulo suos devocat et in castra Romana penetrat.

ubi cum vasta desertaque omnia atque eandem, quam apud hostes, foeditatem invenisset, priusquam Volscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis ductis secum ignarus, quam regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus pergit.

iam eo fama pugnae adversae castrorumque desertorum perlata erat, et ante omnia deplorati erant equites non privato magis quam publico luctu,

Fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto stationem ante portas agebat, cum equites procul visi non sine terrore ab dubiis, quinam essent, mox cogniti tantam ex metu laetitiam fecere, ut clamor urbem pervaderet

259
gratulantium salvos victoresque redisse equites et ex maestis paulo ante domibus,

quae conclamaverant suos, procurreretur in vias pavidaeque matres ac coniuges oblitae prae gaudio decoris obviam agmini occurrerent in suos quaeque simul corpore atque animo, vix prae gaudio compotes, effusae. Tribunis plebi,

qui M. Postumio et T. Quinctio diem dixerant, quod ad Veios eorum opera male pugnatum esset, occasio visa est per recens odium Semproni consulis renovandae in eos invidiae.

itaque advocata contione cum proditam Veis rem publicam esse ab ducibus, proditum deinde, quia illis inpune fuerit, in Volscis ab consule exercitum, traditos ad caedem fortissimos equites, deserta foede castra vociferati essent,

C. Iunius unus ex tribunis Tempanium equitem vocari iussit coramque ei “Sex. Tempani” inquit, “quaero de te, arbitrerisne C. Sempronium consulem aut in tempore pugnam inisse aut firmasse subsidiis aciem aut ullo boni consulis functum officio et tune ipse victis legionibus Romanis tuo consilio equitem ad pedes deduxeris restituerisque pugnam;

excluso deinde ab acie nostra tibi atque equitibus num aut consul ipse subvenerit aut miserit praesidium;

postero denique die ecquid praesidii usquam habueris, an tu cohorsque in castra vestra virtute perruperitis; ecquem in castris consulem, ecquem exercitum inveneritis, an deserta castra, relictos saucios milites.

haec pro virtute tua fideque, qua una hoc bello res publica stetit, dicenda tibi sunt hodie; denique ubi C. Sempronius, ubi legiones nostrae sint; desertus sis an deserueris consulem exercitumque; victi denique simus an vicerimus.”