Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

creati consules sunt C. Sempronius Atratinus, Q. Fabius Vibulanus. peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno facta, Vulturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab Samnitibus captam Capuamque ab duce eorum Capye vel, quod propius vero est, a campestri agro appellatam.

cepere autem prius bello fatigatis Etruscis in societatem urbis agrorumque accepti, deinde festo die gravis somno epulisque incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti.

his rebus actis consules ii, quos diximus, idibus Decembribus magistratum occepere.

iam non solum, qui ad id missi erant, rettulerant inminere Volscum bellum, sed legati quoque ab Latinis et Hernicis nuntiabant non ante umquam Volscos nec ducibus legendis nec exercitui scribendo intentiores fuisse;

vulgo fremere aut in perpetuum arma bellumque oblivioni danda iugumque accipiendum, aut iis, cum quibus de imperio certetur, nec virtute nec patientia nec disciplina rei militaris cedendum esse.