Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

huius generis orationes cum auditae incitavere quosdam ad petendum tribunatum militum, alium alia de commodis plebis laturum se in magistratu profitentem.

agri publici dividendi coloniarumque deducendarum ostentatae spes et vectigali possessoribus agrorum inposito in stipendium militum erogandi aeris.

captatum deinde tempus ab tribunis militum, quo per discessum hominum ab urbe, cum

256
patres clandestina denuntiatione revocati ad diem certam essent, senatus consultum fieret absentibus tribunis plebi,

ut, quoniam Volscos in Hernicorum agros praedatum exisse fama esset, ad rem inspiciendam tribuni militum proficiscerentur consulariaque comitia haberentur.

profecti Ap. Claudium, filium decemviri, praefectum urbis relinquunt, inpigrum iuvenem et iam inde ab incunabulis inbutum odio tribunorum plebisque. tribuni plebi nec cum absentibus iis, qui senatus consultum fecerant, nec cum Appio, transacta re, quod contenderent, fuit.

creati consules sunt C. Sempronius Atratinus, Q. Fabius Vibulanus. peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno facta, Vulturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab Samnitibus captam Capuamque ab duce eorum Capye vel, quod propius vero est, a campestri agro appellatam.

cepere autem prius bello fatigatis Etruscis in societatem urbis agrorumque accepti, deinde festo die gravis somno epulisque incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti.

his rebus actis consules ii, quos diximus, idibus Decembribus magistratum occepere.

iam non solum, qui ad id missi erant, rettulerant inminere Volscum bellum, sed legati quoque ab Latinis et Hernicis nuntiabant non ante umquam Volscos nec ducibus legendis nec exercitui scribendo intentiores fuisse;

vulgo fremere aut in perpetuum arma bellumque oblivioni danda iugumque accipiendum, aut iis, cum quibus de imperio certetur, nec virtute nec patientia nec disciplina rei militaris cedendum esse.

vana attulere; sed nec perinde patres moti sunt, et C. Sempronius, cui ea provincia sorti evenit, tamquam constantissimae rei fortunae fretus, quod victoris populi adversus victos dux esset, omnia temere ac neglegenter egit,