Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cur nemo de commodis plebis ageret; eo inpendi laborem ac periculum, unde emolumentum atque honos speretur; nihil non adgressuros homines, si magna conatis magna praemia proponantur;

ut quidem aliquis tribunus plebis ruat caecus in certamina periculo ingenti, fructu nullo, ex quibus pro certo habeat patres, adversus quos tetenderit, bello inexpiabili se persecuturos, apud plebem, pro qua dimicaverit, nihilo se honoratiorem fore, neque sperandum neque postulandum esse.

magnos animos magnis honoribus fieri. neminem se plebeium contempturum, ubi contemni desissent. experiundam rem denique in uno aut altero esse, sitne aliqui plebeius ferendo magno honori, an portento simile miraculoque sit fortem ac strenuum virum aliquem existere ortum ex plebe. summa vi expugnatum esse,

ut tribuni militum consulari potestate et ex plebe crearentur. petisse viros domi militiaeque spectatos; primis annis suggillatos, repulsos, risui patribus fuisse; desisse postremo praebere ad contumeliam os.

nec se videre, cur non lex quoque abrogetur, qua id liceat, quod numquam futurum sit; minorem quippe ruborem fore in iuris iniquitate, quam si per indignitatem ipsorum praetereantur.