Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

magister equitum et ipse novat pugnam equestrem. frenos ut detrahant equis, imperat et ipse princeps calcaribus subditis evectus effreno equo in medios ignes infertur, et alii concitati equi libero cursu ferunt equitem in hostem.

pulvis elatus mixtusque fumo lucem ex oculis virorum equorumque aufert. ea, quae militem terruerat, species nihil terruit equos. ruinae igitur similem stragem eques, quacumque pervaserat, dedit.

clamor deinde accidit novus; qui cum utramque mirabundam in se aciem vertisset, dictator exclamat Quinctium legatum et suos ab tergo hostem adortos; ipse redintegrato clamore infert acrius signa.

cum duae acies, duo diversa proelia circumventos Etruscos et a fronte et ab tergo urgerent neque in castra retro neque in montes, unde se novus hostis obiecerat, iter fugae esset et equitem passim liberi frenis distulissent equi, Veientium maxima pars Tiberim effusi petunt, Fidenatium qui supersunt ad urbem Fidenas tendunt.

infert pavidos fuga in mediam caedem; obtruncantur in ripis; alios in aquam conpulsos gurgites ferunt; etiam peritos nandi lassitudo et vulnera et pavor degravant; pauci ex multis tranant. alterum agmen fertur per castra in urbem.

eodem et Romanos sequentes impetus rapit, Quinctium maxime et cum eo degressos modo de montibus, recentissimum ad laborem militem, quia ultimo proelio advenerat.

hi postquam mixti hostibus portam intravere, in muros evadunt suisque capti oppidi signum

254
ex muro tollunt.

quod ubi dictator conspexit — iam enim et ipse in deserta hostium castra penetraverat — , cupientem militem discurrere ad praedam spe iniecta maioris in urbe praedae ad portam ducit receptusque intra muros in arcem, quo ruere fugientium turbam videbat, pergit.

nec minor caedes in urbe quam in proelio fuit, donec abiectis armis nihil praeter vitam petentes dictatori deduntur. urbs castraque diripiuntur.