Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

urbs deinde inpletur. nec corpora modo adfecta tabo, sed animos quoque multiplex religio et pleraque externa invasit novos ritus sacrificandi vaticinando inferentibus in domos, quibus quaestui sunt capti superstitione animi,

donec publicus iam pudor ad primores civitatis pervenit cernentes in omnibus vicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis deum exposcendae.

datum inde negotium aedilibus, ut animadverterent, ne qui nisi Romani dii neu quo alio more quam patrio colerentur. Irae adversus Veientes in insequentem annum,

C. Servilium Ahalam, L. Papirium consules, dilatae sunt.

quoque, ne confestim bellum indiceretur

250
neve exercitus mitterentur, religio obstitit; fetiales prius mittendos ad res repetendas censuere.

cum Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat et ante diem rebellaverant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, verba sunt audita.

controversia inde fuit, utrum populi iussu indiceretur bellum, an satis esset senatus consultum. pervicere tribuni denuntiando inpedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum ferret. omnes centuriae iussere. in eo quoque plebs superior fuit,

quod tenuit, ne consules in proximum annum crearentur.

tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt, T. Quinctius Poenus ex consulatu, C. Furius, M. Postumius, A. Cornelius Cossus.

ex his Cossus praefuit urbi; tres dilectu habito profecti sunt Veios documentoque fuere, quam plurium imperium bello inutile esset. tendendo ad sua quisque consilia, cum aliud alii videretur, aperuerunt occasionem ad bene rem gerendamlocum hosti;

incertam namque aciem signum aliis dari, receptui aliis cani iubentibus invasere opportune Veientes. castra propinqua turbatos ac terga dantes accepere; plus itaque ignominiae quam cladis est acceptum. maesta civitas fuit vinci insueta;

odisse tribunos, poscere dictatorem: in eo verti spes civitatis. et cum ibi quoque religio obstaret, ne non posset nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere.