Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

“quanto opere vos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos ducerent, qui una secum urbe intra eadem moenia viveretis, saepe equidem et ante videor animadvertisse, nunc tamen maxime, quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt,

quibus quid aliud quam admonemus cives nos eorum esse et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere?

altera conubium petimus, quod finitumis externisque dari solet — nos quidem civitatem, quae plus quam conubium est, hostibus etiam victis dedimus — ;

altera nihil novi ferimus, sed id, quod populi est, repetimus atque usurpamus, ut, quibus velit, populus Romanus honores mandet.

quid tandem est, cur caelum ac terras misceant, cur in me impetus modo paene in senatu sit factus, negent se manibus temperaturos violaturosque denuntient sacrosanctam potestatem?

si populo Romano liberum suffragium datur, ut, quibus velit, consulatum mandet, et non praeciditur spes plebeio quoque, si dignus summo honore erit, apiscendi summi honoris, stare urbs haec non poterit? de imperio actum est? et perinde hoc valet, plebeiusne consul fiat, tamquam servum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat?

ecquid

221
sentitis, in quanto contemptu vivatis? lucis vobis huius partem, si liceat, adimant; quod spiratis, quod vocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur; quin etiam,