Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ergo dum nullum fastiditur genus, in quo eniteret virtus, crevit imperium Romanum. paeniteat vos plebei consulis, cum maiores nostri advenas reges non fastidierint et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinae virtuti?

Claudiam certe gentem post reges exactos ex Sabinis non in civitatem modo accepimus, sed etiam in patriciorum numerum. ex peregrinone patricius,

deinde consul fiat, civis Romanus si sit ex plebe, praecisa consulatus spes erit? utrum tandem non credimus fieri posse,

ut vir fortis ac strenuus, pace belloque bonus, ex plebe sit, Numae, L. Tarquinio, Ser.

Tullio similis, an, ne si sit quidem, ad gubernacula rei publicae accedere eum patiemur potiusque decemviris, taeterrimis mortalium, qui tamen omnes ex patribus erant, quam optimis regum, novis hominibus, similis consules sumus habituri?

at enim nemo post reges exactos de

222
consul fuit. quid postea? nullane res nova institui debet, et, quod nondum est factum — multa enim nondum sunt facta in novo populo — , ea, ne si utilia quidem sint, fieri oportet?

pontifices, augures Romulo regnante nulli erant; ab Numa Pompilio creati sunt. census in civitate et discriptio centuriarum classiumque non erat: