The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

et iam omniaque sub oculis erant. et Fabius cum equitatu impetum dederat, et consul eruptionem e castris in trepidos iam hostes fecerat;

dictator autem parte altera subsidia et secundam aciem adortus circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat victorem peditem equitemque.

circumventi igitur iam in medio ad unum omnes poenas rebellionis dedissent, ni Vettius Messius ex Volscis, nobilior vir factis quam genere, iam orbem volventes suos increpans clara voce “hic praebituri” inquit

“vos hostium estis indefensi, inulti? quid igitur arma habetis aut quid ultro bellum intulistis in otio tumultuosi, in bello segnes? quid hic stantibus spei est? an deum aliquem protecturum vos rapturumque hinc putatis? ferro via facienda est.

hac, qua me praegressum videritis, agite, qui visuri domos parentes, coniuges liberos estis, ite non murus nec vallum, sed armati armatis obstant. virtute pares, necessitate, quae ultimum ac maximum telum est, superiores estis.”

haec locutum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti dant inpressionem, qua Postumius Albus cohortes obiecerat; et moverunt victorem, dictator pedem iam referentibus suit advenit, eoque omne proelium versum est.

uni viro, Messio, fortuna hostium innititur. multa utrimque vulnera, multa passim caedes est. iam ne duces quidem Romani incruenti pugnant.

unus Postumius ictus saxo perfracto capite acie excessit, non dictatorem umerus vulneratus, non Fabium prope affixum equo femur, non bracchium abscisum consulem ex tam ancipiti proelio summovit.