The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Volscis Latini atque Hernici nuntiarant.

T. Quinctius Luci filius Cincinnatus — eidem et Poeno cognomen additur — et Cn. Mento consules facti. nec ultra terror belli est dilatus.

lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu habito utrimque validi exercitus profecti in Algidum convenere ibique seorsum Aequi,

seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam umquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat.

eo plus nuntii terroris Romam attulere. senatui dictatorem dici placuit, quia etsi saepe victi populi maiore tamen conatu quam alias umquam rebellarant et aliquantum Romanae iuventutis morbo absumptum erat.

ante omnia pravitas consulum discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis omnibus terrebant. sunt qui male

245
pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi fuisse.

illud satis constat, ad alia discordes in uno adversus patrum voluntatem consensisse, ne dicerent dictatorem, donec, cum alia aliis terribiliora adferrentur nec in auctoritate senatus consules essent, Q. Servilius Priscus summis honoribus egregie usus “vos” inquit, “tribuni plebis,

quoniam ad extrema ventum est, senatus appellat, ut in tanto discrimine rei publicae dictatorem dicere consules pro potestate vestra cogatis.”

qua voce audita occasionem oblatam rati tribuni augendae potestatis secedunt proque collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes esse; si adversus consensum amplissimi ordinis ultra tendant, in vincla se duci eos iussuros.

consules ab tribunis quam ab senatu vinci maluerunt proditum a patribus summi datumque sub iugum tribuniciae potestati consulatum memorantes, si quidem cogi aliquid pro potestate ab tribuno consules et — quo quid ulterius privato timendum foret? — in vincla etiam duci possent.

sors, ut dictatorem diceret — nam ne id quidem inter collegas convenerat , T. Quinctio evenit. is A. Postumium Tubertum, socerum suum, severissimi virum, dictatorem dixit; ab eo L. Iulius magister equitum est dictus.

dilectus simul edicitur et iustitium, neque aliud tota urbe agi quam bellum apparari. cognitio vacantium militiae munere post bellum differtur. ita dubii quoque inclinant ad nomina danda. et Hernicis Latinisque milites imperati; utrimque enixe oboeditum dictatori est.