Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare, ne cui album in vestimentum addere petitionis causa liceret. parva nunc res et vix serio agenda videri possit, quae ingenti certamine patres ac plebem accendit.

vicere tamen tribuni, ut legem perferrent; apparebatque inritatis animis plebem ad suos studia inclinaturam. quae ne libera essent, senatus consultum factum est, ut consularia comitia haberentur.

tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Volscis Latini atque Hernici nuntiarant.

T. Quinctius Luci filius Cincinnatus — eidem et Poeno cognomen additur — et Cn. Mento consules facti. nec ultra terror belli est dilatus.

lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu habito utrimque validi exercitus profecti in Algidum convenere ibique seorsum Aequi,

seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam umquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat.

eo plus nuntii terroris Romam attulere. senatui dictatorem dici placuit, quia etsi saepe victi populi maiore tamen conatu quam alias umquam rebellarant et aliquantum Romanae iuventutis morbo absumptum erat.

ante omnia pravitas consulum discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis omnibus terrebant. sunt qui male

245
pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi fuisse.

illud satis constat, ad alia discordes in uno adversus patrum voluntatem consensisse, ne dicerent dictatorem, donec, cum alia aliis terribiliora adferrentur nec in auctoritate senatus consules essent, Q. Servilius Priscus summis honoribus egregie usus “vos” inquit, “tribuni plebis,

quoniam ad extrema ventum est, senatus appellat, ut in tanto discrimine rei publicae dictatorem dicere consules pro potestate vestra cogatis.”

qua voce audita occasionem oblatam rati tribuni augendae potestatis secedunt proque collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes esse; si adversus consensum amplissimi ordinis ultra tendant, in vincla se duci eos iussuros.