Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eosdem consules insequenti anno refectos Iulium tertium, Verginium iterum apud Macrum Licinium invenio;

Valerius Antias atque Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum edunt. ceterum in tam discrepanti editione et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur; neuter tribunos militum eo anno fuisse traditum ab scriptoribus antiquis dissimulat.

Licinio libros dubie sequi linteos placet; Tubero incertus veri est. sit inter cetera vetustate cooperta hoc quoque in incerto positum.

in Etruria est post Fidenas captas non Veientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria initi primo cum iis belli, quamquam rebellantibus non adfuerant.

igitur cum duae civitates legatis circa duodecim populos missis inpetrassent, ut ad Voltumnae fanum indiceretur omni Etruriae concilium, velut magno inde tumultu inminente senatus Mam. Aemilium dictatorem iterum

242
dici iussit.

ab eo A. Postumius Tubertus magister equitum est dictus; bellumque tanto maiore quam proxime conatu apparatum est, quanto plus erat ab omni Etruria periculi, quam ab duobus populis fuerat.