Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

adsurgentem ibi regem umbone resupinat repetitumque saepius cuspide ad terram adfixit. exsangui detracta spolia, caputque abscisum victor spiculo gerens terrore caesi regis hostes perfudit. ita equitum quoque fusa acies, quae una fecerat anceps certamen.

dictator legionibus fugatis instat et ad castra conpulsos caedit. Fidenatium plurimi locorum notitia effugere in montes. Cossus Tiberim cum equitatu transvectus ex agro Veientano ingentem detulit praedam ad urbem. inter proelium

et ad castra Romana pugnatum est adversus partem copiarum ab Tolumnio, ut ante dictum est, ad castra missam.

Fabius Vibulanus corona primum vallum defendit; intentos deinde hostes in vallum egressus dextra principali cum triariis repente invadit. quo pavore iniecto caedes minor, quia erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit.

omnibus locis re bene gesta dictator senatus — consulto iussuque populi triumphans in urbem rediit.

longe maximum triumphi spectaculum fuit Cossus spolia opima regis interfecti gerens. in eum milites carmina incondita aequantes eum Romulo canere. spolia in aede Iovis Feretrii prope Romuli spolia,

quae prima opima appellata sola ea tempestate erant, cum sollemni dedicatione dono fixit; averteratque in se a curru dictatoris civium ora et celebritatis eius diei fructum prope solus tulerat.

dictator coronam auream libram pondo ex publica pecunia populi iussu in Capitolio Iovi donum posuit.

239