Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ceterum vix credibile est numerum tribunorum patres augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum, nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse aut certe temptasse. sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante lege cautum, ne tribunis collegam cooptare liceret. Q. Caecilius, Q. Iunius, Sex.

Titinius soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et criminari nunc Minucium nunc Servilium apud plebem querique indignam necem Maelii non destiterant.

pervicerunt igitur, ut tribunorum militum potius quam consulum comitia haberentur, dubii, quin sex locis — tot enim iam creari licebat — et plebei aliqui profitendo se ultores fore caedis crearentur. Plebs,

quamquam agitata multis eo anno et variis motibus erat, nec pluris quam tres tribunos consulari potestate creavit et in his L. Quinctium, Cincinnati filium, ex cuius dictaturae invidia tumultus quaerebatur.

praelatus suffragiis Quinctio Mam. Aemilius, vir summae dignitatis; L. Iulium tertium creant.

in horum magistratu Fidenae, colonia Romana, ad Lartem Tolumnium regem ac Veientes defecere.

maius additum defectioni scelus: Fulcinium, Cloelium Tullum, Sp. Antium, L. Roscium, legatos Romanos, causam novi consilii quaerentes, iussu

236
Tolumni interfecerunt.

levant quidam regis facinus: in tesserarum prospero iactu vocem eius ambiguam, ut occidi iussisse videretur, a Fidenatibus exceptam causam mortis legatis fuisse:

rem incredibilem, interventu Fidenatium, novorum sociorum, consulentium de caede ruptura ius gentium, non aversum ab intentione lusus animum nec deinde in errorem versum facinus. propius est fidem obstringi Fidenatium populum,

ne respicere spem ullam ab Romanis posset, conscientia tanti sceleris voluisse.

legatorum, qui Fidenis caesi erant, statuae publice in rostris positae sunt. cum Veientibus Fidenatibusque, praeterquam finitumis populis, ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis atrox dimicatio instabat.