The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

tumultuantem deinde multitudinem incerta existimatione facti ad contionem vocari iussit et Maelium iure caesum pronuntiavit, etiam si regni crimine insons fuerit, qui vocatus a magistro equitum ad dictatorem non venisset.

se ad causam cognoscendam consedisse, qua cognita habiturum fuisse Maelium similem causae fortunam; vim parantem, ne iudicio se committeret, vi coercitum esse.

nec cum eo tamquam cum cive agendum fuisse, qui natus in libero populo inter iura legesque, ex qua urbe reges exactos sciret eodemque anno sororis filios regis et liberos consulis, liberatoris patriae, propter pactionem indicatam recipiendorum in urbem regum a patre securi esse percussos,

ex qua Tarquinium consulem nominis odio abdicare se magistratu atque exulare iussum, in qua de Sp. Cassio post aliquot annos propter consilia inita de regno supplicium sumptum, in qua nuper decemviros bonis, exilio, capite multatos ob superbiam regiam, in ea Sp. Maelius spem regni conceperit.

et quis homo? quamquam nullam nobilitatem, nullos honores, merita cuiquam ad dominationem pandere viam; sed tamen Claudios, Cassios consulatibus, decemviratibus suis maiorumque honoribus, splendore familiarum sustulisse animos, quo nefas fuerit;

Sp. Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus quam sperandus fuerit, frumentarium divitem, bilibris farris sperasse libertatem se civium suorum emisse ciboque obiciendo ratum victorem finitimorum omnium populum in servitutem perlici posse,

ut, quem senatorem concoquere civitas vix posset, regem ferret Romuli conditoris ab diis orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem.

non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, nec satis esse sanguine eius expiatum, nisi tecta parietesque, intra quae tantum amentiae conceptum esset, dissiparentur bonaque contacta pretiis

235
regni mercandi publicarentur. iubere itaque quaestores vendere ea bona atque in publicum redigere.