The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

postero die dispositis praesidiis cum in forum descendisset conversaque in eum plebs novitate rei ac miraculo esset et Maeliani atque ipse dux eorum in se intentam vim tanti imperii cernerent,

expertes consiliorum regni, qui tumultus, quod bellum repens aut dictatoriam maiestatem aut Quinctium post octogesimum annum rectorem rei publicae quaesisset,

rogitarent, missus ab dictatore Servilius magister equitum ad Maelium “vocat te” inquit “dictator.” cum pavidus ille, quid vellet, quaereret Serviliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum,

tunc Maelius recipere se in catervam suorum et primum circumspectans tergiversari, postremo, cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae inplorare et opprimi se consensu patrum dicere, quod plebi benigne fecisset;

orare, ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent neve ante oculos suos trucidari sinerent.

haec eum vociferantem adsecutus Ahala Servilius obtruncat respersusque cruore obtruncati, stipatus caterva patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat vocatum ad eum Maelium repulso apparitore concitantem multitudinem poenam meritam

234
habere.

dictator “macte virtute” inquit, “C. Servili, esto liberata re publica.”