Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sic ager ad Ardeates rediit. triumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius, T. Cluilius Siculus, M. Aebutius Helva;

qui per minime populare ministerium, agro adsignando sociis, quem populus Romanus suum iudicasset, cum plebem offendissent, ne primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam dederant,

vexationes ad populum iam die dicta ab tribunis coloni adscripti remanendo in colonia, quam testem integritatis iustitiaeque habebant, vitavere.

pax domi forisque fuit et hoc et insequente anno C. Furio Pacilo et M. Papirio Crasso consulibus.

ludi ab decemviris per secessionem plebis a patribus ex senatus consulto voti eo anno facti sunt.

causa seditionum nequiquam a Poetelio quaesita, qui tribunus plebis iterum ea ipsa denuntiando factus neque,

ut de agris dividendis plebi referrent consules ad senatum, pervincere potuit, et, cum magno certamine obtinuisset, ut consulerentur patres, consulum an tribunorum placeret comitia haberi, consules creari iussi sunt;