Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sic ager ad Ardeates rediit. triumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius, T. Cluilius Siculus, M. Aebutius Helva;

qui per minime populare ministerium, agro adsignando sociis, quem populus Romanus suum iudicasset, cum plebem offendissent, ne primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam dederant,

vexationes ad populum iam die dicta ab tribunis coloni adscripti remanendo in colonia, quam testem integritatis iustitiaeque habebant, vitavere.

pax domi forisque fuit et hoc et insequente anno C. Furio Pacilo et M. Papirio Crasso consulibus.

ludi ab decemviris per secessionem plebis a patribus ex senatus consulto voti eo anno facti sunt.

causa seditionum nequiquam a Poetelio quaesita, qui tribunus plebis iterum ea ipsa denuntiando factus neque,

ut de agris dividendis plebi referrent consules ad senatum, pervincere potuit, et, cum magno certamine obtinuisset, ut consulerentur patres, consulum an tribunorum placeret comitia haberi, consules creari iussi sunt;

ludibrioque erant minae tribuni denuntiantis se dilectum

231
inpediturum, cum quietis finitumis neque bello neque belli apparatu opus esset.

hanc tranquillitatem rerum annus Proculo Geganio Macerino, L. Menenio Lanato consulibus multiplici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in cervices accepto;

unum afuit bellum externum; quo si adgravatae res essent, vix ope deorum omnium resisti potuisset. coepere a fame mala, seu adversus annus frugibus fuit, seu dulcedine contionum et urbis deserto agrorum cultu;

nam utrumque traditur. et patres plebem desidem et tribuni plebis nunc fraudem nunc neglegentiam consulum accusabant. postremo perpulere plebem haud adversante senatu, ut L. Minucius praefectus annonae crearetur felicior in eo magistratu ad custodiam libertatis futurus quam ad curationem ministerii sui, quamquam postremo annonae quoque levatae haud immeritam et gratiam et gloriam tulit.

qui cum multis circa finitimos populos legationibus terra marique nequiquam missis, nisi quod ex Etruria haud ita multum frumenti advectum est, nullum momentum annonae fecisset et revolutus ad dispensationem inopiae,

profiteri cogendo frumentum et vendere, quod usui menstruo superesset, fraudandoque parte diurni cibi servitia, criminando inde et obiciendo irae populi frumentarios, acerba inquisitione aperiret magis quam levaret inopiam,

multi ex plebe spe amissa, potius quam ut cruciarentur trahendo animam, capitibus obvolutis se in Tiberim praecipitaverunt.