Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iam invesperascebat, et non modo cetera, sed ne in proximam quidem noctem ubi satis tuto custodiretur, expediebant.

obstupuerant ad magnitudinem pristinae eius fortunae virtutisque, et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant nec cuiquam uni custodiam eius satis credebant.

admonent deinde quidam esse thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato saeptum. eo vinctus demittitur, et saxum ingens, quo operitur, machina superimpositum est.

ita loco potius quam homini cuiquam credendam custodiam rati, lucem insequentem exspectaverunt. postero die multitudo quidem integra,

memor pristinorum eius in civitatem meritorum, parcendum ac per eum remedia quaerenda esse praesentium malorum censebant:

defectionis auctores, quorum in manu res publica erat, in secreto consultantes omnes ad necem eius consentiebant. sed utrum maturarent an differrent, ambigebatur.

vicit pars avidior poenae, missusque qui venenum ferret. accepto poculo nihil aliud locutum ferunt quam quaesisse, si incolumis Lycortas — is alter imperator Achaeorum erat — equitesque evasissent.

postquam dictum est incolumes esse, “bene

51
habet” inquit et poculo impavide exhausto haud ita multo post exspiravit.

non diuturnum mortis eius auctoribus crudelitatis fuit. victa namque Messene bello exposcentibus Achaeis dedidit noxios, ossaque reddita Philopoemenis sunt, et sepultus ab universo Achaico est concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne divinis quidem abstineretur.

ab scriptoribus rerum Graecis Latinisque tantum huic viro tribuitur, ut a quibusdam eorum, velut ad insignem notam huius anni, memoriae mandatum sit tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopoemenem, Hannibalem, P. Scipionem:

adeo in aequo eum duarum potentissimarum summis imperatoribus posuerunt.

ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamininus venit, quem suspectum Romanis et receptus post fugam Antiochi Hannibal et bellum adversus Eumenem motum faciebat.

ibi seu quia a Flaminino inter cetera obiectum Prusiae erat hominem omnium, qui viverent, infestissimum populo Romano apud eum esse, qui patriae suae primum, deinde fractis eius opibus Antiocho regi auctor belli adversus populum Romanum fuisset;

seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur praesenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi eius in potestatem consilium cepit; a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt.

semper talem exitum vitae suae Hannibal prospexerat animo et Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus: Prusiae vero levitatem etiam expertus erat; Flaminini quoque adventum velut fatalem sibi horruerat.

ad omnia undique infesta ut iter semper aliquod praeparatum fugae haberet, septem exitus domo fecerat, et ex iis quosdam occultos, ne custodia saepirentur.