The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

undique omnes alii deprecari tribunum, alii castigare. Ti. Gracchi collegae plurimum oratio movit.

ne suas quidem simultates pro magistratu exercere boni exempli esse: vero simultatum tribunum plebis cognitorem fieri turpe et indignum collegii eius potestate et sacratis legibus esse.

suo quemque iudicio et homines odisse aut diligere et res probare aut improbare debere, non pendere ex alterius vultu ac nutu nec alieni momentis animi circumagi, adstipularique irato consuli tribunum plebei; et quid privatim M. Aemilius mandaverit,

meminisse, tribunatum sibi a populo Romano mandatum oblivisci, et mandatum pro auxilio ac libertate privatorum, non pro consulari regno.

ne hoc quidem cernere eum, fore ut memoriae ac posteritati mandetur collegii alterum e duobus tribunis plebis suas inimicitias remisisse rei publicae, alterum alienas et mandatas exercuisse.

his victus castigationibus tribunus cum templo excessisset, referente Ser. Sulpicio praetore triumphus M. Fulvio est decretus.

is cum gratias patribus conscriptis egisset, adiecit ludos magnos se Iovi optimo maximo eo die quo Ambraciam cepisset vovisse; in eam rem sibi centum pondo auri a civitatibus

petere ut ex ea pecunia, quam in triumpho latam in aerario positurus esset, id aurum secerni iuberent. senatus pontificum collegium consuli iussit,

num omne id aurum in ludos consumi esset.

cum pontifices negassent ad religionem pertinere, quanta impensa in ludos fieret, senatus Fulvio quantum impenderet permisit, dum ne summam octoginta milium excederet.

triumphare mense Ianuario statuerat: sed cum audisset consulem M. Aemilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione,

ipsum ad impediendum triumphum Romam venientem aegrum in via substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, praetulit triumphi diem.

triumphavit ante diem decimum Kal. Ianuarias de Aetolis

6
et de Cephallania.

aureae coronae centum duodecim pondo ante currum latae sunt; argenti pondo milia octoginta tria, auri pondo ducenta quadraginta tria, tetrachma Attica centum octodecim milia,

Philippei nummi duodecim milia trecenti viginti duo, signa aenea septingenta octoginta quinque, signa marmorea ducenta triginta, arma tela cetera spolia hostium, magnus numerus,

ad hoc catapultae, ballistae, tormenta omnis generis; duces aut Aetoli et Cephallanes aut regii ab Antiocho ibi relicti ad viginti septem.

multos eo die, priusquam in urbem inveheretur, in circo Flaminio tribunos praefectos equites centuriones, Romanos sociosque, donis militaribus donavit. militibus ex praeda vicenos quinos denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti.