Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

pars nuntios Messenen praemittunt debellatum esse, Philopoemenem captum adduci.

primum adeo incredibilis visa res, ut non pro vano modo sed vix pro sano nuntius audiretur. deinde ut super alium alius idem omnes adfirmantes veniebant, tandem facta fides;

et priusquam appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum omnes simul liberi ac servi, pueri quoque cum feminis, effunduntur. itaque clauserat portam turba, dum pro se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, vix pro

50
comperta tantam rem habiturus videtur.

aegre obvios intrare portam, qui adducebant Philopoemenem, potuerunt. aeque conferta turba iter reliquum clauserat;

et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum viae erat, compleverunt, et, ut eo adduceretur in conspectum populi, una voce omnes exposcebant.

magistratus et principes veriti, ne quem motum misericordia praesentis tanti viri faceret, cum alios verecundia pristinae maiestatis collatae praesenti fortunae, alios recordatio ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu eum statuerunt,

deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt, dicente praetore Dinocrate esse, quae pertinentia ad summam belli percunctari eum magistratus vellent. inde abducto eo in curiam et senatu vocato consultari coeptum.

iam invesperascebat, et non modo cetera, sed ne in proximam quidem noctem ubi satis tuto custodiretur, expediebant.

obstupuerant ad magnitudinem pristinae eius fortunae virtutisque, et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant nec cuiquam uni custodiam eius satis credebant.

admonent deinde quidam esse thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato saeptum. eo vinctus demittitur, et saxum ingens, quo operitur, machina superimpositum est.

ita loco potius quam homini cuiquam credendam custodiam rati, lucem insequentem exspectaverunt. postero die multitudo quidem integra,