Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eventus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent, Achaei, Philopoemen praetor eorum capitur, ad praeoccupandam Coronen, quam hostes petebant, inita valle iniqua cum equitibus paucis oppressus.

ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt: sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos, tenuit.

quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis multum afuit, quin exalimaretur,

septuaginta annos iam natus et diutino morbo, ex quo primum reficiebatur, viribus admodum attenuatis.

iacentem hostes superfusi oppresserunt; cognitumque primum a verecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque et ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes;

pars nuntios Messenen praemittunt debellatum esse, Philopoemenem captum adduci.