Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

obsidem enim se animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit, et scire, quantum salva in patrem pietate possit, amicum eum populi Romani esse,

honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut si quid minus factum sit quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum praetermissarum fiat. velle etiam sentire Philippum integra omnia sibi cum populo Romano Demetrii filii beneficio esse.

haec, quae augendae amplitudinis eius causa facta erant, extemplo in invidiam, etiam in perniciem adulescenti verterunt. Lacedaemonii deinde introducti sunt.

multae et parvae disceptationes iactabantur: sed quae maxime rem continerent, erant, utrum restituerentur, quos Achaei damnaverant, necne;

inique an iure occidissent, quos occiderant, vertebatur et utrum manerent in Achaico concilio Lacedaemonii, an, ut ante fuerat, secretum

49
eius unius in Peloponneso civitatis ius esset.

restitui iudiciaque facta tolli placuit, manere in Achaico concilio scribique id decretum et consignari a Lacedaemoniis et Achaeis. in Macedoniam Q. Marcius est missus,

iussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. nam ibi quoque et ex veteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciverat a concilio Achaico.

cuius belli et causas et ordinem si expromere velim, immemor sim propositi, quo statui non ultra attingere externa, nisi qua Romanis cohaererent rebus.

eventus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent, Achaei, Philopoemen praetor eorum capitur, ad praeoccupandam Coronen, quam hostes petebant, inita valle iniqua cum equitibus paucis oppressus.