Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tempestas magnis procellis coorta coegit plerosque tabernacula statuere in foro:

eadem paulo post, cum undique disserenasset, sublata; defunctosque vulgo ferebant quod inter fatalia vates cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui.

hac religione levatis altera iniecta, quod sanguine per biduum pluvisset in area Vulcani; et per decemviros supplicatio indicta erat eius prodigii expiandi causa. consules in provincias proficiscerentur,

legationes transmarinas in senatum introduxerunt. nec umquam ante tantum regionis eius hominum Romae fuerat.

nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam accolunt, vulgata est crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operae pretium fuisse queri,

pro se quaeque civitates gentesque, singuli etiam privatim — gravis enim accola omnibus erat — Romam aut ad spem levandae iniuriae aut ad deflendae solacium venerunt.