Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ubi a prima luce, cum iam transcendisset muros miles, usque ad noctem diu anceps proelium tenuerit, ubi plus tria milia hostium sint caesa.

iam de deorum immortalium templis spoliatis in capta urbe qualem calumniam --- ad pontifices attulerit?

nisi Syracusarum ceterarumque captarum civitatium ornamentis urbem exornari fas fuerit, in Ambracia una capta non valuerit belli ius.

se et patres conscriptos orare et ab tribuno petere, ne se superbissimo inimico

5
ludibrio esse sinant.

undique omnes alii deprecari tribunum, alii castigare. Ti. Gracchi collegae plurimum oratio movit.

ne suas quidem simultates pro magistratu exercere boni exempli esse: vero simultatum tribunum plebis cognitorem fieri turpe et indignum collegii eius potestate et sacratis legibus esse.

suo quemque iudicio et homines odisse aut diligere et res probare aut improbare debere, non pendere ex alterius vultu ac nutu nec alieni momentis animi circumagi, adstipularique irato consuli tribunum plebei; et quid privatim M. Aemilius mandaverit,

meminisse, tribunatum sibi a populo Romano mandatum oblivisci, et mandatum pro auxilio ac libertate privatorum, non pro consulari regno.

ne hoc quidem cernere eum, fore ut memoriae ac posteritati mandetur collegii alterum e duobus tribunis plebis suas inimicitias remisisse rei publicae, alterum alienas et mandatas exercuisse.

his victus castigationibus tribunus cum templo excessisset, referente Ser. Sulpicio praetore triumphus M. Fulvio est decretus.

is cum gratias patribus conscriptis egisset, adiecit ludos magnos se Iovi optimo maximo eo die quo Ambraciam cepisset vovisse; in eam rem sibi centum pondo auri a civitatibus

petere ut ex ea pecunia, quam in triumpho latam in aerario positurus esset, id aurum secerni iuberent. senatus pontificum collegium consuli iussit,

num omne id aurum in ludos consumi esset.