Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

agenti consuli ex senatus consulto respondit Flaccus iihil, quod se indignum esset, facturum. medio spemn ad voluntatem interpretantibus fecerat cessurum patrum auctoritati esse.

comitiis acrius quam ante petebat criminando, extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum. consul cum

et pertinaciam petentis crescere et populi magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis senatum vocavit. censuerunt frequentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum movisset, ad populum cum Flacco agendum.

advocata cum egisset consul, ne quidem de sententia motus gratias populo Romano egit, quod studio, quotienscumque declarandae voluntatis potestas facta esset, praetorem se voluisset facere:

ea sibi studia civium suorum destituere non esse in animo. haec vero tam obstinata vox tantum ei favorem accendit, ut haud dubius praetor esset, si consul accipere nomen vellet.

ingens certamen tribunis et inter se ipsos et cum consule fuit, senatus a consule est decretumque:

quoniam praetoris subrogandi comitia ne legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum impedirent, senatum censere satis esse;

P. Cornelius utramque in urbe iurisdictionem haberet, Apollinique ludos faceret.

his comitiis prudentia et virtute senatus sublatis, alia maioris certaminis, quo et maiore de re et inter plures potentioresque viros, sunt exorta.

censuram summa contentione petebant L. Valerius Flaccus P. et L. Scipiones Cn. Manlius Vulso L. Furius Purpurio patricii,

plebeii autem M. Porcius Cato M. Fulvius Nobilior Ti. et M. Sempronii, Longus et Tuditanus. sed omnes patricios plebeiosque familiarum M. Porcius longe anteibat.

in hoc viro tanta

42
vis animi ingeniique fuit, ut quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae ei defuit; urbanas rusticasque res pariter callebat.

ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit: huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut ad id unum diceres, quodcumque ageret:

in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset,

eloquentissimus, nec is tantum, cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet: vivit immo vigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis.

orationes et pro se multae et pro aliis et in alios: nam non solum accusando sed etiam causam dicendo fatigavit inimicos. simultates nimio plures

et exercuerunt eum et ipse exercuit eas; nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitaverit nobilitatem.

asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice fuit, sed invicti a cupiditatibus animi, rigidae innocentiae, contemptor gratiae, divitiarum.

in parsimonia, in patientia laboris periculique ferrei prope corporis animique, quem ne senectus quidem, quae solvit omnia,

fregerit, qui sextum et octogesimum agens causam dixerit, ipse pro se oraverit scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit iudicium.