Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hac sedata contentione alia subinde C. Decimii praetoris morte exorta est.

Cn. Sicinius et L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus — is quia aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione — petebant;

certamenque ei cum flamine erat. et postquam primo aequare, mox superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse,

quod duos simul unus magistratus, praesertim curules, neque capere posset nec gerere; pars legibus eum solvi aequum censere, ut quem vellet praetorem creandi populo potestas fieret.

L. Porcius consul primo in ea sententia esse, ne nomen eius acciperet;

deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, convocatis patribus referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exemplo tolerabili liberae civitati aedilis curulis designatus praeturam peteret; sibi, nisi quid aliud iis videretur, in animo esse e lege comitia habere.

patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fulvio ageret, ne impedimento esset, quo minus comitia praetoris in

41
locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur.

agenti consuli ex senatus consulto respondit Flaccus iihil, quod se indignum esset, facturum. medio spemn ad voluntatem interpretantibus fecerat cessurum patrum auctoritati esse.

comitiis acrius quam ante petebat criminando, extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum. consul cum

et pertinaciam petentis crescere et populi magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis senatum vocavit. censuerunt frequentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum movisset, ad populum cum Flacco agendum.

advocata cum egisset consul, ne quidem de sententia motus gratias populo Romano egit, quod studio, quotienscumque declarandae voluntatis potestas facta esset, praetorem se voluisset facere:

ea sibi studia civium suorum destituere non esse in animo. haec vero tam obstinata vox tantum ei favorem accendit, ut haud dubius praetor esset, si consul accipere nomen vellet.

ingens certamen tribunis et inter se ipsos et cum consule fuit, senatus a consule est decretumque:

quoniam praetoris subrogandi comitia ne legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum impedirent, senatum censere satis esse;

P. Cornelius utramque in urbe iurisdictionem haberet, Apollinique ludos faceret.