Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui emerita stipendia haberent, deinde ut cuiusque fortissima opera Calpurnius et Quinctius in proelio usi essent.

hac sedata contentione alia subinde C. Decimii praetoris morte exorta est.

Cn. Sicinius et L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus — is quia aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione — petebant;

certamenque ei cum flamine erat. et postquam primo aequare, mox superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse,

quod duos simul unus magistratus, praesertim curules, neque capere posset nec gerere; pars legibus eum solvi aequum censere, ut quem vellet praetorem creandi populo potestas fieret.

L. Porcius consul primo in ea sententia esse, ne nomen eius acciperet;

deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, convocatis patribus referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exemplo tolerabili liberae civitati aedilis curulis designatus praeturam peteret; sibi, nisi quid aliud iis videretur, in animo esse e lege comitia habere.