Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

vestrae enim illae deformes veluti notae servitutis erant et cum sine muris per octingentos prope annos liberi aliquando etiam principes Graeciae fuissetis, muris velut compedibus circumdatis vincti per centum annos servistis.

quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror; nos non suas ademisse, quas non habebant, sed nostras leges dedisse;

nec male consuluisse civitati, cum concilii nostri fecerimus et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset. tunc,

ut opinor, si aliis ipsi legibus viveremus, alias istis iniunxissemus, queri se iniquo esse et indignari possent.

scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem, qua sum adhuc usus, neque sociorum apud socios neque liberae gentis esse, sed vere servorum disceptantium apud dominos.

nam si non vana illa vox praeconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia ex aequo observatur, cur ego, quid Capua capta feceritis Romani, non quaero, vos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedaemoniis bello victis fecerimus?

interfecti aliqui sunt, finge, a nobis: quid? vos senatores Campanos securi non percussistis?