Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nam si non vana illa vox praeconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia ex aequo observatur, cur ego, quid Capua capta feceritis Romani, non quaero, vos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedaemoniis bello victis fecerimus?

interfecti aliqui sunt, finge, a nobis: quid? vos senatores Campanos securi non percussistis?

at muros diruimus: vos non muros tantum sed urbem agrosque ademistis. specie, inquis, aequum est foedus:

re apud Achaeos precaria libertas, apud Romanos etiam imperium est. sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor:

sed oro vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achaeos, modo ne in aequo hostes vestri nostrique apud vos sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint.

nam ut in aequo essent nos fecimus, cum leges iis nostras dedimus, cum, ut Achaici concilii essent, effecimus parum est victis, quod victoribus satis est; plus postulant hostes quam socii habent.

quae iureiurando, quae

39
monumentis litterarum in lapide insculptis in aeternam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant.

veremur quidem vos, Romani, et si ita vultis, etiam timemus: sed plus et veremur et timemus deos immortales.”

cum adsensu maximae partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate magistratus censebant, ut facile appareret molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse. Appius suadere se magnopere Achaeis dixit,

ut, dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inviti et coacti facerent.

haec vox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit imperata recusandi.

id modo petierunt, ut Romani, quae viderentur, de Lacedaemoniis mutarent nec Achaeos religione obstringerent irrita ea, quae iureiurando sanxissent, faciendi. damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quae nuper facta erat, sublata est.